Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 87

Precedente Successiva

Ad examen descendam, quatenus huic libro convenit. Alibi enim contra
sententias Nationum et sectas disservi luculenter.
Caput XXV.
De immortalitate ac divinitate hominis, eiusque
summo bono.

~ Effectum nullum supra propriam causam elevari posse, principium
sit nobis ad demonstrandam immortalitatem hominis,
divinamque naturam. Id inductione patet. Genitus
namque ignis plus facere non potest, quam calefacere, attenuare,
movere, albefacere et mollire per se, addensare
dissimilaria; et quidem quod eius genitor ignis faciebat, aut poterat facere;
Imoque nec unquam eo pertinget, ut fiat qualis, quantusque sol,
unde derivatur; nec genita aqua operationes edit, aut meliores, quam
aqua, nec tellus tellurem in agendo, et potendo excedit. Nec filius superat
patrem, nisi alia virtus illi superaddatur, quae in patre non erat, a
stellis vel a Deo. Particulares enim causae, univocaeque, potius organa
et modificationes primarum causarum sunt, quam causae; quod olfecit
S. Thomas . At nos videmus hominem non quiescere sub natura
elementorum solis, et terrae, sed longe magis, ampliusque super ipsa
intelligere et desiderare et amare; operarique effectus altissimos supra
elementa et filios elementorum, ergo ab his originem et dependentiam
non habet; sed a causa longe eminentiori, quae Deus nuncupatur.
Ecce quando homo meditatur, extendit cogitationes suas supra
solem, et deinde superius, et deinde extra coelum vagatur, et tandem
infinitos extra mundos intelligit, sicut et Epicurei ipsi intelligunt, ponuntque
in veritate. Ergo infinitae cuiuspiam causae homo soboles est,
non autem solis et terrae tantum, quos in infinitum excedit, superegreditur
et supereminet. Aristoteles respondet vanam imaginationem esse tanta
superexcogitare in altum. Ego autem cum Trismegisto inquam bestialitatem
esse, animam vilificare, et curvare deorsum ad ima et paucaque
Et quidem respondeat mihi oportet ille, unde haec infinitas, immensitasque?
si respondet ex simili mundo, multos consimiles excogitari, sicut
ex uno homine infinitos persimiles intuemur discurrendo in infinitum.
Ego autem, hunc progressum de simili in simile absque fine, esse actum
virtutis participantis infinitatem; et quamvis bestiae de simili in aliud
simile discurrant, hoc evenit quoniam omnes cogitationes modique
cognoscendi ex prima sapientia derivantur, tam nobis aliisque; entibus;
idcirco inter se mutuam habent similitudinem, sed alia celsior, alia humilior.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche